Home Horses Office Blank Spot Blank Spot Blank Spot Blank Spot
Andalusians Arabians Stock Horses Warmbloods Thoroughbreds High Stepping Horses Draft Horses
Exercitum Hannibalis transeuntem Appenninum impediebat ferox tempestas: magnus imber vento mixtus oppugnabat capita militum, qui verebantur ut tantam vim frigoris ferre possent. Duos dies eo loco sicut obsessi manserunt. Multi homines mortui sunt, multa animalia: etiam perierunt septem elephanti ex iis qui semper adhuc superaverant. Degressus Appennino Hannibal ad Placentiam castra movit et decem milia passuum progressus consedit. Postero die duodecim milia peditum, quinque equitum contra hostem ducit; nec Sempronius consul fugit proelium. Atque eo die tria milia passuum inter duo castra fuerunt; postero die magnis animis pugnaverunt. Primo vis Romanorum ita superior fuit ut non solum vincerent, sed pulsos hostes in castra sequerentur et castra oppugnarent. Iam nona diei hora erat, cum Romanus dux, cum nulla spes esset capiendorum castrorum, militibus imperavit ut omnino se reciperent. Hoc ubi Hannibal accepit, extemplo, equitibus emissis, in hostem ipse cum peditibus e mediis castris erupit. Acriter pugnatum est, sed nox proelium diremit. Ab utraque parte sescenti pedites et trecenti equites ceciderunt; sed maior Romanis iactura fuit, quod equestris ordinis tot viri et tribuni militum quinque et praefecti sociorum tres sunt interfecti.
Copyright 2009. CoonCat Designs